Epicus Furor Diē Saturnī, quī undecimus diēs nōnī mēnsis secundum rātiōnem Mahometānōrum fuit, Ali Khamēnī, tyrannus Irāniānōrum, aliīque ēiusdem regiminis magistrātūs et dūcēs in ūnum locum convōcātī, sunt āb Isrāēlītīs et Americānīs, quī scīvērunt ubi Irāniānī essent et quid agerent, subitō interfectī, ac castra et missilia et arma in Irāniā condita sunt oppugnāta. Quō factō Irāniānī mīlitēs,…
Perfidī diurnāriī Britannicī Tīmotheus Davie, director generālis Britannicae Societātis Divulgātiōnī, quae saepius litterīs compendiāriīs BBC vocitātur, et Deborah Turness, ēius sociētātis diurnāriīs praefecta, coāctī sunt mūneribus abdicāre, cum alia societas diurnāriōrum, quae Tēlegraphēma dīcitur, dēmonstrāvisset diurnāriōs Britannicae Societātis Divulgātiōnī ōrātiōnem praesidis Americānī…
Rēspūblica cōnsistit Cum factiōsī senātōrēs nōlint inter sē cōnsentīre dē pecūniā ad rempūblicam gerendam ērogandā, magistrātūs et grapheiocratēs et variī administrī pūblicī pergunt auctōritāte opibusque carēre, quibus mūneribus pūblicīs fungantur. Congiāria, quibus prōlētāriī aluntur, et quōrum sumptus annīs recentiōribus mīrum in modum augētur, nōndum habentur, unde pauperēs querī coepērunt.…
Hī sunt Nūntiī Latīnī Vasintōniēnsēs, quī in Occidentālī studiōrum Ūniversitāte Vasintōniēnsī collectī sunt ac recitantur. Hodiē est vīcēsimus quartus diēs mēnsis Octōbris. Hāc hebdomade, minister prīmārius Gallōrum est Sebastiānus Lecornū. Museum Lupārēnse Diē Satūrnī, nōn noctū sed sōle ortō, trēs vel quattuor fūrēs scalīs in museī Lupārēnsis aulam Apollinis per fenestram ingressī gazam…
Indūtiae Palaestīnae Americānus praeses cūrāvit, ut indūtiae inter Isrāēlītās et latrōnēs Hamas dictōs fīerent. Latrōnēs igitur omnēs captīvōs Isrāēlītās, quōs obsidēs tenēbant, trādidērunt, et Isrāēlītae nunc ab armīs abstinent. Cōnsilia igitur pācis iam compōnuntur. Praemium Pācis Nobeliānum Nobeliānum praemium pācis accēpit Marīa Corīna Machādō, cīvis Venetiolāna et dux factiōnis Nīcolāō Madurō…
Pugna in mercātōrēs venēnī geritur Secundum cartam senātuī diē Iōvis datam, praeses Americānus cēnset rempūblicam contrā mercātōrēs illicitī venēnī pugnāre, quae pugna nōn in aliēnās gentēs sed in latrōnēs gerātur. Quae verba cautē ēliguntur: nam vērum bellum nōn praesidī sed senātuī licet indīcere. Praesidis autem iussū trēs vel plūrēs celōcēs, quae feruntur venēnō onerātae esse, ā nautīs…
Collīsiō Liverpoliī Liverpoliī in Britanniā Paulus Doyle, vir quīnquāginta et trēs annōs nātus, raedam suam in turbam hominum dīrexit, quī pompam in honōrem gregis pedilūsōrum celebrābant. Incertum est, an Doyle illicitīs medicāmentīs ēbrius fuerit. Ad octōginta hominēs vulnerātī sunt, quōrum septem in valētūdināriō manent. Percussiō Hamburgī Hamburgī in Germāniā duodēvigintī hominēs vulnerātī…
Captīvus līberātus Richardus Grenell, lēgātus Americānus, nūntiāvit sē Iōsēphum St. Clair, cīvem Americānum quem Venetiolānī vinculīs ā mēnse Novembrī tenuerant, in Americam reduxisse. Mēnse Iānuāriō Grenell sex aliōs cīvēs redūxerat. Terror in Vasintōniā urbe Ēlīas Rodriguez, vir Sicagēnsis trigintā annōs nātus, reus est homicidiī. Fertur enim Vasintōniae (in urbe Columbiae prōvinciae) extrā…